Glose
Quam pulchrae,etc. Supra sponsa in dilecto ubera laudabat, hic dilectus ubera commendat: in quo notatur unitas Christi et Ecclesiae, quia sunt duo, ut ait Apostolus, in carne una: ideo simili laude alter alterum laudat. Doctrina est Christi, quia data est Ecclesiae, quia ministrat. Et merito amo te, quia doctrina tua, quae continetur in superioribus uberibus, est pulchra ad consolationem infirmorum et sustentationem parvulorum.Mammae,dilectio Dei et proximi: per quas mens sancta sensus suos nutrit, dum Deo charitate conglutinatur, et proximis, quod potest, impendit. Quas mammas quantum sponsus diligat, in repetitione laudis manifestat dicens:Pulchriora sunt ubera,etc.Odor.Id est suavissima fama fidei dispersae per totum orbem, latior est quam lex patrum, quae in sola Judaea coangustaretur.Super omnia aromata.Id est, super omnia bona opera, quae faciunt improbi, quae etsi aliquando hominibus placent, tamen Deo nunquam, quia ex charitate non procedunt. Vel, super institutiones Veteris Testamenti, quae fuerunt figura horum.